- AGATHODAEMONES
- AGATHODAEMONESapud Lamprid. in Heliogabalo, c. 28. Aeyptios dracunculos Romae habuit, quos illi (dicere volebat Phoenices) Agathodaemones vocant: cognomen nempe Graecum hoc draconum fuit. Philon Bybliensis apud Eusebium de Praepar. Euangel. l. 1. c. 7. postquam Phoenices et Aegyptios, auctore Taautô, docuit draconum et serpentum naturae divini aliquid attribuisse: Φοίνικες δὲ, inquit, ῾τὸ ζῶν᾿ ἀγαθὸν δαίμονα καλοῦϚιν. ὁμοίως καὶ Αἰγύπτιοι Κνγὶφ ἐπονομάζουςι, Hoc autem animal, Phoenices agathodaemona vocant, et Aegyptii similiter Cneph appellant. Et Servius in haec Poetae Virg de vipera. Georg. l. 3. v. 417.- - - - - - Caelumque exterrita fugit.I. c. inquit, tectis gaudet, ut sunt ἀγαθοὶ δαίμονες quos Laatine Genios vocant. Quo Lucanus alludens, de draconibus dixit l. 9. v. 729.Vos quoque, qui cunctis innoxia Numina terris,Serpitis, auratô nitidi fulgore dracones,Et Sir et Isidori Sirena (imo Siren) Sirenae, ait, sunt in Arabia serpentes cum alis. Es Eucherius, Sirenae in Esaia daemones, aut dracones magni, cristati pariter et volantes. Et multo ante Hieronym. in Esai. c. 13. v. 22. Sirenae autem vocantur; quas nos aut daemones aut monstra quaedam vel certe dracones magnos interpretati sumus, qui cristati sunt et volantes. Melius Sirenes dixissent, quas Poetae multo aliter describunt, etc. Atque hinc forte Arabicum nomen Agadanimon ortum, quô draconis aliquod denotari genus, Avicenna refert. Istiusmodi vero dracones delitiarum causâ aut superstitionis domi ali consuevisse, ex loco citato Lampridii pater, et multa in hanc rem dixit Casaubon. ad Suetonium edit. 2. l. 3. At quod de alis addunt Auctores, merito reicit Bochartus, cum fabula haec a Mythologis Poetisque solis originem traxerit: apud quos tamen alatorum draconum nomine, vel ob cursum obliquum ac vere serpentem, vel ob insignia, quibus illustres erant, naves indigitari, Eruditis notum. Vide Samuelem hunc Bochart. Hieroz. part. poster. l. 3. c. 14. et infra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.